Rozmiar: 15909 bajtów

- 66 -

1319. Dez. 21. Jägerndorf.

Der Graf Radsladus zu Jägerndorf schenkt eine Mark jährl. Zinses auf Jägemdorf an die Dominicaner in Liegnitz zu kirchlichen Zwecken.

Quia actus humanj de fatali obliuione delentur, nisi fuerint scripto et testibus roborati, inde est, quod nos Radsladus, dictus Ramswalt, legithimus et verus heres in Jegerdorf sani et incolumes, inspiracione diuina nobis ad hoc suffragrante, conferimus et damus ecclesie fratrum predicatorum in Legnicz ad luminaria continuanda et ad anniuersarios peragendos parentum nostrorum videlicet comitis Mysliborij quondam subcamerarij bona dei gracia ducis Legnicensis et Anne, matris nostre, nec non in remedium anime nostre consortis nostre Cunigunde, librorumque nostrorum omnium natorum ac nascencium, marcam grossorum in supradicta villa Jegerdorf in festo beati Mychaelis singulis annis perpetuo, de qua sie ordino, quod in bonis Martini in Myslibordorf commoranti et successorum ejus fertonem in Jegerdorf, in bonis Martini dicti de Jachobi, villa et successorum eius ibidem alter in Jegerdorf nouem scotos, Subonis Stanconis in Jegerdorf et successorum eius fertonem et in bonis Henrici Hermani ibidem dimidium fertonem predicti fratres de Legnicz percipient, omni occasione semota. Et, ne fratres predicti in predicta pecunia impediantur, ordinamus, quod scultetus eiusdem ville jam dictum pecuniam exigere teneatur et predictis fratribus presentare. Testes huius donacionis sunt hii: Mysliborius de Mysliborsdorf, Johannes, Thomas, Petrus, Hermannus, filii comitis Radslai dicti Ramswalt, de quorum consessu et assensu hec donacio facta est, Fricho, scultetus eiusdem ville et alii quam plures fide digni, in cuius rei testimonium sigillum nostrum duximus presentibus apponendum. Actum in Jegerdorf, in die beati Thome apostoli, anno domini M°CCC°XIX°.

O. d. St. L. No. 23. Das Siegel der schlecht erhaltenen Urkunde fehlt.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów